Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput V DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput V DE FORMA CELEBRATIONIS MATRIMONII
 
Can. 1108 - § 1Ea tantum matrimonia valida sunt, quae contrahuntur coram loci Ordinario 
aut parocho aut sacerdote vel diacono ab alterutro delegato qui assistant, necnon coram 
duobus testibus, secundum tamen regulas expressas in canonibus qui sequuntur, et salvis 
exceptionibus de quibus in cann. 144, 1112, § 1, 1116 et 1127, §§  1-2
§ 2Assistens matrimonio intellegitur tantum qui praesens exquirit manifestationem 
contrahentium consensus eamque nomine Ecclesiae recipit.
 
Can. 1109 - Loci Ordinarius et parochus, nisi per sententiam vel per decretum fuerint 
excommunicati vel interdicti vel suspensi ab officio aut tales declarati, vi officii, intra fines sui 
territorii, valide matrimoniis assistunt non tantum subditorum, sed etiam non subditorum, 
dummodo eorum alteruter sit ritus latini.
 
Can. 1110 - Ordinarius et parochus personalis vi officii matrimonio solummodo eorum 
valide assistunt, quorum saltem alteruter subditus sit intra fines suae dicionis.
 
Can. 1111 - § 1Loci Ordinarius et parochus, quamdiu valide officio funguntur, possunt 
facultatem intra fines sui territorii matrimoniis assistendi, etiam generalem, sacerdotibus et 
diaconis delegare
§ 2Ut valida sit delegatio facultatis assistendi matrimoniis, determinatis personis expresse 
dari debet; si agitur de delegatione speciali, ad determinatum matrimonium danda est; si vero 
agitur de delegatione generali, scripto est concedenda.
 
Can. 1112 - § 1Ubi desunt sacerdotes et diaconi, potest Episcopus dioecesanus, praevio 
voto favorabili Episcoporum conferentiae et obtenta licentia Sanctae Sedis, delegare laicos, 
qui matrimoniis assistant
§ 2Laicus seligatur idoneus, ad institutionem nupturientibus tradendam capax et qui 
liturgiae matrimoniali rite peragendae aptus sit.
 
Can. 1113 - Antequam delegatio concedatur specialis, omnia provideantur, quae ius statuit 
ad libertatem status comprobandam.
 
Can. 1114 - Assistens matrimonio illicite agit, nisi ipsi constiterit de libero statu 
contrahentium ad normam iuris atque, si fieri potest, de licentia parochi, quoties vi 
delegationis generalis assistit.
 
Can. 1115 - Matrimonia celebrentur in paroecia ubi alterutra pars contrahentium habet 
domicilium vel quasi-domicilium vel menstruam commorationem, aut, si de vagis agitur, in 
paroecia ubi actu commorantur; cum licentia proprii Ordinarii aut parochi proprii, alibi 
celebrari possunt.
 
Can. 1116 - § 1Si haberi vel adiri nequeat sine gravi incommodo assistens ad normam 
iuris competens, qui intendunt verum matrimonium inire, illud valide ac licite coram solis 
testibus contrahere possunt
1_ in mortis periculo; 
2_ extra mortis periculum, dummodo prudenter praevideatur earum rerum condicionem esse 
per mensem duraturam
§ 2In utroque casu, si praesto sit alius sacerdos vel diaconus qui adesse possit, vocari et, 
una cum testibus, matrimonii celebrationi adesse debet, salva coniugii validitate coram solis 
testibus.
 
Can. 1117 - Statuta superius forma servanda est, si saltem alterutra pars matrimonium 
contrahentium in Ecclesia catholica baptizata vel in eandem recepta sit neque actu formali ab 
ea defecerit, salvis praescriptis can. 1127, § 2.
 
Can. 1118 - § 1Matrimonium inter catholicos vel inter partem catholicam et partem non 
catholicam baptizatam celebretur in ecclesia paroeciali; in alia ecclesia aut oratorio celebrari 
poterit de licentia Ordinarii loci vel parochi
§ 2Matrimonium in alio convenienti loco celebrari Ordinarius loci permittere potest
§ 3Matrimonium inter partem catholicam et partem non baptizatam in ecclesia vel in alio 
convenienti loco celebrari poterit.
 
Can. 1119 - Extra casum necessitatis, in matrimonii celebratione serventur ritus in libris 
liturgicis, ab Ecclesia probatis, praescripti aut legitimis consuetudinibus recepti.
 
Can. 1120 - Episcoporum conferentia exarare potest ritum proprium matrimonii, a Sancta 
Sede recognoscendum, congruentem locorum et populorum usibus ad spiritum christianum 
aptatis, firma tamen lege ut assistens matrimonio praesens requirat manifestationem 
consensus contrahentium eamque recipiat.
 
Can. 1121 - § 1Celebrato matrimonio, parochus loci celebrationis vel qui eius vices gerit, 
etsi neuter eidem astiterit, quam primum adnotet in matrimoniorum regestis nomina 
coniugum, assistentis ac testium, locum et diem celebrationis matrimonii, iuxta modum ab 
Episcoporum conferentia aut ab Episcopo dioecesano praescriptum
§ 2Quoties matrimonium ad normam can. 1116 contrahitur, sacerdos vel diaconus, si 
celebrationi adfuerit, secus testes tenentur in solidum cum contrahentibus parochum aut 
Ordinarium loci de inito coniugio quam primum certiorem reddere
§ 3Ad matrimonium quod attinet cum dispensatione a forma canonica contractum, loci 
Ordinarius, qui dispensationem concessit, curet ut inscribatur dispensatio et celebratio in 
libro matrimoniorum tum curiae tum paroeciae propriae partis catholicae, cuius parochus 
inquisitiones de statu libero peregit; de celebrato matrimonio eundem Ordinarium et 
parochum quam primum certiorem reddere tenetur coniux catholicus, indicans etiam locum 
celebrationis necnon formam publicam servatam.
 
Can. 1122 - § 1Matrimonium contractum adnotetur etiam in regestis baptizatorum, in 
quibus baptismus coniugum inscriptus est
§ 2Si coniux matrimonium contraxerit non in paroecia in qua baptizatus est, parochus loci 
celebrationis notitiam initi coniugii ad parochum loci collati baptismi quam primum 
transmittat.
 
Can. 1123 - Quoties matrimonium vel convalidatur pro foro externo, vel nullum declaratur, 
vel legitime praeterquam morte solvitur, parochus loci celebrationis matrimonii certior fieri 
debet, ut adnotatio in regestis matrimoniorum et baptizatorum rite fiat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License