Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS I DE SACRAMENTIS
        • TITULUS VII DE MATRIMONIO (Cann. 1055 – 1165)
          • Caput VI DE MATRIMONIIS MIXTIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI DE MATRIMONIIS MIXTIS
 
Can. 1124 - Matrimonium inter duas personas baptizatas, quarum altera sit in Ecclesia 
catholica baptizata vel in eandem post baptismum recepta, quaeque nec ab ea actu formali 
defecerit, altera vero Ecclesiae vel communitati ecclesiali plenam communionem cum 
Ecclesia catholica non habenti adscripta, sine expressa auctoritatis competentis licentia 
prohibitum est.
 
Can. 1125 - Huiusmodi licentiam concedere potest Ordinarius loci, si iusta et rationabilis 
causa habeatur; eam ne concedat, nisi impletis condicionibus quae sequuntur
1_ pars catholica declaret se paratam esse pericula a fide deficiendi removere atque 
sinceram promissionem praestet se omnia pro viribus facturam esse, ut universa proles in 
Ecclesia catholica baptizetur et educetur; 
2_ de his promissionibus a parte catholica faciendis altera pars tempestive certior fiat, adeo 
ut constet ipsam vere consciam esse promissionis et obligationis partis catholicae; 
3_ ambae partes edoceantur de finibus et proprietatibus essentialibus matrimonii, a neutro 
contrahente excludendis.
 
Can. 1126 - Episcoporum conferentiae est tum modum statuere, quo hae declarationes et 
promissiones, quae semper requiruntur, faciendae sint, tum rationem definire, qua de ipsis et 
in foro externo constet et pars non catholica certior reddatur.
 
Can. 1127 - § 1Ad formam quod attinet in matrimonio mixto adhibendam, serventur 
praescripta can. 1108; si tamen pars catholica matrimonium contrahit cum parte non 
catholica ritus orientalis, forma canonica celebrationis servanda est ad liceitatem tantum; ad 
validitatem autem requiritur interventus ministri sacri, servatis aliis de iure servandis
§ 2Si graves difficultates formae canonicae servandae obstent, Ordinario loci partis 
catholicae ius est ab eadem in singulis casibus dispensandi, consulto tamen Ordinario loci in 
quo matrimonium celebratur, et salva ad validitatem aliqua publica forma celebrationis; 
Episcoporum conferentiae est normas statuere, quibus praedicta dispensatio concordi 
ratione concedatur
§ 3Vetatur, ne ante vel post canonicam celebrationem ad normam § 1, alia habeatur 
eiusdem matrimonii celebratio religiosa ad matrimonialem consensum praestandum vel 
renovandum; item ne fiat celebratio religiosa, in qua assistens catholicus et minister non 
catholicus insimul, suum quisque ritum peragens, partium consensum exquirant.
 
Can. 1128 - Locorum Ordinarii aliique animarum pastores curent, ne coniugi catholico et 
filiis e matrimonio mixto natis auxilium spirituale desit ad eorum obligationes adimplendas 
atque coniuges adiuvent ad vitae coniugalis et familiaris fovendam unitatem.
 
Can. 1129 - Praescripta can. 1127 et 1128 applicanda sunt quoque matrimoniis, quibus 
obstat impedimentum disparitatis cultus, de quo in can. 1086, § 1.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License