Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS II DE CETERIS ACTIBUS CULTUS DIVINI
        • TITULUS III DE EXEQUIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 1176 – 1185)
          • Caput I DE EXEQUIARUM CELEBRATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput I DE EXEQUIARUM CELEBRATIONE
 
Can. 1177 - § 1Exequiae pro quolibet fideli defuncto generatim in propriae paroeciae 
ecclesia celebrari debent
§ 2Fas est autem cuilibet fideli, vel iis quibus fidelis defuncti exequias curare competit, 
aliam ecclesiam funeris eligere de consensu eius, qui eam regit, et monito defuncti parocho 
proprio
§ 3Si extra propriam paroeciam mors acciderit, neque cadaver ad eam translatum fuerit, 
neque aliqua ecclesia funeris legitime electa, exequiae celebrentur in ecclesia paroeciae ubi 
mors accidit, nisi alia iure particulari designata sit.
 
Can. 1178 - Exequiae Episcopi dioecesani in propria ecclesia cathedrali celebrentur, nisi 
ipse aliam ecclesiam elegerit.
 
Can. 1179 - Exequiae religiosorum aut sodalium societatis vitae apostolicae generatim 
celebrantur in propria ecclesia aut oratorio a Superiore, si institutum aut societas sint 
clericalia, secus a cappellano.
 
Can. 1180 - § 1Si paroecia proprium habeat coemeterium, in eo tumulandi sunt fideles 
defuncti, nisi aliud coemeterium legitime electum fuerit ab ipso defuncto vel ab iis quibus 
defuncti sepulturam curare competit
§ 2Omnibus autem licet, nisi iure prohibeantur, eligere coemeterium sepulturae. 
 
Can. 1181 - Ad oblationes occasione funerum quod attinet, serventur praescripta can. 
1264, cauto tamen ne ulla fiat in exequiis personarum acceptio neve pauperes debitis 
exequiis priventur. 
 
Can. 1182 - Expleta tumulatione, inscriptio in librum defunctorum fiat ad normam iuris 
particularis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License