Caput II DE IIS QUIBUS EXEQUIAE ECCLESIASTICAE CONCEDENDAE SUNT AUT DENEGANDAE Can. 1183 - § 1. Ad exequias quod attinet, christifidelibus catechumeni accensendi sunt. § 2. Ordinarius loci permittere potest ut parvuli, quos parentes baptizare intendebant quique autem ante baptismum mortui sunt, exequiis ecclesiasticis donentur. § 3. Baptizatis alicui Ecclesiae aut communitati ecclesiali non catholicae adscriptis, exequiae ecclesiasticae concedi possunt de prudenti Ordinarii loci iudicio, nisi constet de contraria eorum voluntate et dummodo minister proprius haberi nequeat. Can. 1184 - § 1. Exequiis ecclesiasticis privandi sunt, nisi ante mortem aliqua dederint paenitentiae signa: 1_ notorie apostatae, haeretici et schismatici; 2_ qui proprii corporis cremationem elegerint ob rationes fidei christianae adversas; 3_ alii peccatores manifesti, quibus exequiae ecclesiasticae non sine publico fidelium scandalo concedi possunt. § 2. Occurrente aliquo dubio, consulatur loci Ordinarius, cuius iudicio standum est. Can. 1185 - Excluso ab ecclesiasticis exequiis deneganda quoque est quaelibet Missa exequialis.
|