Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER IV: DE ECCLESIAE MUNERE SANCTIFICANDI
    • PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
        • TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 1205 – 1243)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS III DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS
 
TITULUS I DE LOCIS SACRIS (Cann. 12051243)
 
Can. 1205 - Loca sacra ea sunt quae divino cultui fideliumve sepulturae deputantur 
dedicatione vel benedictione, quam liturgici libri ad hoc praescribunt.
 
Can. 1206 - Dedicatio alicuius loci spectat ad Episcopum dioecesanum et ad eos qui ipsi 
iure aequiparantur; iidem possunt cuilibet Episcopo vel, in casibus exceptionalibus, 
presbytero munus committere dedicationem peragendi in suo territorio.
 
Can. 1207 - Loca sacra benedicuntur ab Ordinario; benedictio tamen ecclesiarum 
reservatur Episcopo dioecesano; uterque vero potest alium sacerdotem ad hoc delegare.
 
Can. 1208 - De peracta dedicatione vel benedictione ecclesiae, itemque de benedictione 
coemeterii redigatur documentum, cuius alterum exemplar in curia dioecesana, alterum in 
ecclesiae archivo servetur.
 
Can. 1209 - Dedicatio vel benedictio alicuius loci, modo nemini damnum fiat, satis probatur 
etiam per unum testem omni exceptione maiorem.
 
Can. 1210 - In loco sacra ea tantum admittantur quae cultui, pietati, religioni exercendis vel 
promovendis inserviunt, ac vetatur quidquid a loci sanctitate absonum sitOrdinarius vero 
per modum actus alios usus, sanctitati tamen loci non contrarios, permittere potest.
 
Can. 1211 - Loca sacra violantur per actiones graviter iniuriosas cum scandalo fidelium ibi 
positas, quae, de iudicio Ordinarii loci, ita graves et sanctitati loci contrariae sunt ut non 
liceat in eis cultum exercere, donec ritu paenitentiali ad normam librorum liturgicorum iniuria 
reparetur.
 
Can. 1212 - Dedicationem vel benedictionem amittunt loca sacra, si magna ex parte 
destructa fuerint, vel ad usus profanos permanenter decreto competentis Ordinarii vel de 
facto reducta.
 
Can. 1213 - Potestates suas et munera auctoritas ecclesiastica in locis sacris libere exercet.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License