TITULUS IV DE POENIS ALIISQUE PUNITIONIBUS (Cann. 1331 – 1340)
Caput I DE CENSURIS Can. 1331 - § 1. Excommunicatus vetatur: 1_ ullam habere participationem ministerialem in celebrandis Eucharistiae Sacrificio vel quibuslibet aliis cultus caerimoniis; 2_ sacramenta vel sacramentalia celebrare et sacramenta recipere; 3_ ecclesiasticis officiis vel ministeriis vel muneribus quibuslibet fungi vel actus regiminis ponere. § 2. Quod si excommunicatio irrogata vel declarata sit, reus: 1_ si agere velit contra praescriptum § 1, n. 1, est arcendus aut a liturgica actione est cessandum, nisi gravis obstet causa; 2_ invalide ponit actus regiminis, qui ad normam § 1, n. 3, sunt illiciti; 3_ vetatur frui privilegiis antea concessis; 4_ nequit valide consequi dignitatem, officium aliudve munus in Ecclesia 5_ fructus dignitatis, officii, muneris cuiuslibet, pensionis, quam quidem habeat in Ecclesia, non facit suos. Can. 1332 - Interdictus tenetur vetitis, de quibus in can. 1331, § 1 nn. 1 et 2; quod si interdictum irrogatum vel declaratum sit, praescriptum can. 1331, § 2, n. 1 servandum est. Can. 1333 - § 1. Suspensio, quae clericos tantum afficere potest, vetat: 1_ vel omnes vel aliquos actus potestatis ordinis; 2_ vel omnes vel aliquos actus potestatis regiminis; 3_ exercitium vel omnium vel aliquorum iurium vel munerum officio inhaerentium. § 2. In lege vel praecepto statui potest, ut post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam actus regiminis suspensus valide ponere nequeat. § 3. Vetitum numquam afficit: 1_ officia vel regiminis potestatem, quae non sint sub potestate Superioris poenam constituentis; 2_ ius habitandi, si quod reus ratione officii habeat; 3_ ius administrandi bona, quae ad ipsius suspensi officium forte pertineant, si poena sit latae sententiae. § 4. Suspensio vetans fructus, stipendium, pensiones aliave eiusmodi percipere, obligationem secumfert restituendi quidquid illegitime, quamvis bona fide, perceptum sit. Can. 1334 - § 1. Suspensionis ambitus, intra limites canone praecedenti statutos, aut ipsa lege vel praecepto definitur, aut sententia vel decreto quo poena irrogatur. § 2. Lex, non autem praeceptum, potest latae sententiae suspensionem, nulla addita determinatione vel limitatione, constituere; eiusmodi autem poena omnes effectus habet, qui in can. 1333, § 1 recensentur. Can. 1335 - Si censura vetet celebrare sacramenta vel sacramentalia vel ponere actum regiminis, vetitum suspenditur, quoties id necessarium sit ad consulendum fidelibus in mortis periculo constitutis; quod si censura latae sententiae non sit declarata, vetitum praeterea suspenditur, quoties fidelis petit sacramentum vel sacramentale vel actum regiminis; id autem petere ex qualibet iusta causa licet.
|