Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS III DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA (Cann. 1446 – 1475)
          • Caput II DE ORDINE COGNITIONUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE ORDINE COGNITIONUM
 
Can. 1458 - Causae cognoscendae sunt eo ordine quo fuerunt propositae et in albo 
inscriptae, nisi ex iis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari 
decreto, rationibus suffulto, statuendum est.
 
Can. 1459 - § 1Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet iudicii statu vel 
gradu excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari
§ 2Praeter casus de quibus in § 1, exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt 
personas et modum iudicii, proponendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam 
lite emerserint, et quam primum definiendae.
 
Can. 1460 - § 1Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex 
videre debet
§ 2In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius 
decisio non admittit appellationem, at non prohibentur querela nullitatis et restitutio in 
integrum
§ 3Quod si iudex se incompetentem declaret, pars qua se gravatam reputat, potest intra 
quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.
 
Can. 1461 - Iudex in quovis stadio causae se absolute incompetentem agnoscens, suam 
incompetentiam declarare debet.
Can. 1462 - § 1Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae quae 
dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas 
opposuerit, non est reiciendus, sed condemnetur ad expensas, nisi probet se oppositionem 
malitiose non distulisse
§ 2Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in contestatione litis, et suo tempore 
tractandae sunt secundum regulas circa quaestiones incidentes.
 
Can. 1463 - § 1Actiones reconventionales proponi valide nequeunt, nisi intra triginta dies 
a lite contestata
§ 2Eaedem autem cognoscantur simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum 
ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut iudex id opportunius existimaverit.
 
Can. 1464 - Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de 
concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi 
regulariter videndae sunt ante litis contestationem.
 
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License