Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS III DE DISCIPLINA IN TRIBUNALIBUS SERVANDA (Cann. 1446 – 1475)
          • Caput III DE TERMINIS ET DILATIONIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput III DE TERMINIS ET DILATIONIBUS
 
Can. 1465 - § 1Fatalia legis quae dicuntur, id est termini perimendis iuribus lege constituti, 
prorogari non possunt, neque valide, nisi petentibus partibus, coarctari
§ 2Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta 
intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari, numquam autem, nisi 
partibus consentientibus, valide coarctari
§ 3Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.
 
Can. 1466 - Ubi lex terminos haud statuat ad actus processuales peragendos, iudex illos 
praefinire debet, habita ratione naturae uniuscuiusque actus.
 
Can. 1467 - Si die ad actum iudicialem indicto vacaverit tribunal, terminus intellegitur 
prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License