Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS I DE IUDICIIS IN GENERE (Cann. 1400 – 1403)
        • TITULUS IV DE PARTIBUS IN CAUSA (Cann. 1476 – 1490)
          • Caput I DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV DE PARTIBUS IN CAUSA (Cann. 14761490)
 
Caput I DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA
 
Can. 1476 - Quilibet, sive baptizatus sive non baptizatus, potest in iudicio agere; pars autem 
legitime conventa respondere debet.
 
Can. 1477 - Licet actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituerit, semper 
tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.
 
Can. 1478 - § 1Minores et ii, qui rationis usu destituti sunt, stare in iudicio tantummodo 
possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores, salvo praescripto § 3
§ 2Si iudex existimet minorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel 
curatorum, aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel 
curatorem a iudice datum
§ 3Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti 
sint, agere et respondere queunt sine parentum vel tutoris consensu, et quidem per se ipsi, si 
aetatem quattuordecim annorum expleverint; secus per curatorem a iudice constitutum
§ 4Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt 
tantummodo ut de propriis delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere 
et respondere debent per suos curatores.
 
Can. 1479 - Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a 
iudice ecclesiastico admitti, audito, si fieri potest, Episcopo dioecesano eius cui datus est; 
quod si non adsit aut non videatur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa 
designabit.
 
Can. 1480 - § 1Personae iuridicae in iudicio stant per suos legitimos repraesentantes
§ 2In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis, potest ipse Ordinarius per se 
vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License