PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
TITULUS I DE CAUSAE INTRODUCTIONE (Cann. 1501 – 1512)
Caput I DE LIBELLO LITIS INTRODUCTORIO Can. 1501 - Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio, ad normam canonum, proposita sit ab eo cuius interest, vel a promotore iustitiae. Can. 1502 - Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis expostuletur. Can. 1503 - § 1. Petitionem oralem iudex admittere potest, quoties vel actor libellum exhibere impediatur vel causa sit facilis investigationis et minoris momenti. § 2. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus, quique locum tenet libelli ab actore scripti ad omnes iuris effectus. Can. 1504 - Libellus, quo lis introducitur, debet: 1_ exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur et a quo petatur; 2_ indicare quo iure innitatur actor et generatim saltem quibus factis et probationibus ad evincenda ea quae asseruntur; 3_ subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia; 4_ indicare domicilium vel quasi-domicilium partis conventae. Can. 1505 - § 1. Iudex unicus vel tribunalis collegialis praeses, postquam viderint et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam standi in iudicio non deesse, debent suo decreto quam primum libellum aut admittere aut reicere. § 2. Libellus reici potest tantum: 1_ si iudex vel tribunal incompetens sit; 2_ si sine dubio constet actori legitimam deesse personam standi in iudicio; 3_ si non servata sint praescripta can. 1504, nn. 1-3; 4_ si certo pateat ex ipso libello petitionem quolibet carere fundamento, neque fieri posse, ut aliquod ex processu fundamentum appareat. § 3. Si libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere. § 4. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum rationibus suffultum interponere vel ad tribunal appellationis vel ad collegium, si libellus reiectus fuerit a praeside; quaestio autem reiectionis expeditissime definienda est. Can. 1506 - Si iudex intra mensem ab exhibito libello decretum non ediderit, quo libellum admittit vel reicit ad normam can. 1505, pars, cuius interest, instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, inutiliter lapsis decem diebus a facta instantia, libellus pro admisso habeatur.
|