Caput II DE CITATIONE ET DENUNTIATIONE ACTORUM IUDICIALIUM Can. 1507 - § 1. In decreto, quo actoris libellus admittitur, debet iudex vel praeses ceteras partes in iudicium vocare seu citare ad litem contestandam, statuens utrum eae scripto respondere debeant an coram ipso se sistere ad dubia concordanda. Quod si ex scriptis responsionibus perspiciat necessitatem partes convocandi, id potest novo decreto statuere. § 2. Si libellus pro admisso habetur ad normam can. 1506, decretum citationis in iudicium fieri debet intra viginti dies a facta instantia, de qua in eo canone. § 3. Quod si partes litigantes de facto coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes iudicio adfuisse. Can. 1508 - § 1. Decretum citationis in iudicium debet statim parti conventae notificari, et simul ceteris, qui comparere debent, notum fieri. § 2. Citationi libellus litis introductorius adiungatur, nisi iudex propter graves causas censeat libellum significandum non esse parti, antequam haec deposuerit in iudicio. § 3. Si lis moveatur adversus eum qui non habet liberum exercitium suorum iurium, vel liberam administrationem rerum de quibus disceptatur, citatio denuntianda est, prout casus ferat, tutori, curatori, procuratori speciali, seu ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur ad normam iuris. Can. 1509 - § 1. Citationum, decretorum, sententiarum aliorumque iudicialium actorum notificatio facienda est per publicos tabellarios vel alio modo qui tutissimus sit, servatis normis lege particulari statutis. § 2. De facto notificationis et de eius modo constare debet in actis. Can. 1510 - Conventus, qui citatoriam schedam recipere recuset, vel qui impedit quominus citatio ad se perveniat, legitime citatus habeatur. Can. 1511 - Si citatio non fuerit legitime notificata, nulla sunt acta processus, salvo praescripto can. 1507, § 3. Can. 1512 - Cum citatio legitime notificata fuerit aut partes coram iudice steterint ad causam agendam: 1_ res desinit esse integra; 2_ causa fit propria iudicis illius aut tribunalis ceteroquin competentis, coram quo actio instituta est; 3_ in iudice delegato firma redditur iurisdictio, ita ut non expiret resoluto iure delegantis; 4_ interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit; 5_ lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium "lite pendente, nihil innovetur".
|