Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS II DE LITIS CONTESTATIONE (Cann. 1513 – 1516)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS II DE LITIS CONTESTATIONE (Cann. 15131516)
 
Can. 1513 - § 1Contestatio litis habetur cum per iudicis decretum controversiae termini, 
ex partium petitionibus et responsionibus desumpti, definiuntur
§ 2Partium petitiones responsionesque, praeterquam in libello litis introductorio, possunt 
vel in responsione ad citationem exprimi vel in declarationibus ore coram iudice factis; in 
causis autem difficilioribus partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia 
concordanda, quibus in sententia respondendum sit
§ 3Decretum iudicis partibus notificandum est; quae nisi iam consenserint, possunt intra 
decem dies ad ipsum iudicem recurrere, ut mutetur; quaestio autem expeditissime ipsius 
iudicis decreto dirimenda est.
 
Can. 1514 - Controversiae termini semel statuti mutari valide nequeunt, nisi novo decreto, 
ex gravi causa, ad instantiam partis et auditis reliquis partibus earumque rationibus perpensis.
 
Can. 1515 - Lite contestata, possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; ideoque, si 
damnatur ut rem restituat, fructus quoque a contestationis die reddere debet et damna 
sarcire.
 
Can. 1516 - Lite contestata, iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus 
proponendis et explendis.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License