TITULUS VIII DE IMPUGNATIONE SENTENTIAE (Cann. 1619 – 1640)
Caput I DE QUERELA NULLITATIS CONTRA SENTENTIAM Can. 1619 - Firmis cann. 1622 et 1623, nullitates actuum, positivo iure statutae, quae, cum essent notae parti querelam proponenti, non sint ante sententiam iudici denuntiatae, per ipsam sententiam sanantur, quoties agitur de causa ad privatorum bonum attinenti. Can. 1620 - Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, si: 1_ lata est a iudice absolute incompetenti; 2_ lata est ab eo, qui careat potestate iudicandi in tribunali in quo causa definita est; 3_ iudex vi vel metu gravi coactus sententiam tulit; 4_ iudicium factum est sine iudiciali petitione, de qua in can. 1501, vel non institutum fuit adversus aliquam partem conventam; 5_ lata est inter partes, quarum altera saltem non habeat personam standi in iudicio; 6_ nomine alterius quis egit sine legitimo mandato; 7_ ius defensionis alterutri parti denegatum fuit; 8_ controversia ne ex parte quidem definita est. Can. 1621 - Querela nullitatis, de qua in can. 1620, proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra decem annos a die publicationis sententiae. Can. 1622 - Sententia vitio sanabilis nullitatis dumtaxat laborat, si: 1_ lata est a non legitimo numero iudicum, contra praescriptum can. 1425, § 1; 2_ motiva seu rationes decidendi non continet; 3_ subscriptionibus caret iure praescriptis; 4_ non refert indicationem anni, mensis, diei et loci in quo prolata fuit; 5_ acta iudiciali nullo innititur, cuius nullitas non sit ad normam can. 1619 sanata; 6_ lata est contra partem legitime absentem, iuxta can. 1593, § 2. Can. 1623 - Querela nullitatis in casibus, de quibus in can. 1622, proponi potest intra tres menses a notitia publicationis sententiae. Can. 1624 - De querela nullitatis videt ipse iudex qui sententiam tulit; quod si pars vereatur ne iudex, qui sententiam querela nullitatis impugnatam tulit, praeoccupatum animum habeat ideoque eum suspectum existimet, exigere potest ut alius iudex in eius locum subrogetur ad normam can. 1450. Can. 1625 - Querela nullitatis proponi potest una cum appellatione, intra terminum ad appellationem statutum. Can. 1626 - § 1. Querelam nullitatis interponere possunt non solum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties ipsis ius est interveniendi. § 2. Ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare vel emendare intra terminum ad agendum can. 1623 statutum, nisi interea appellatio una cum querela nullitatis interposita fuerit, aut nullitas sanata sit per decursum termini de quo in can. 1623. Can. 1627 - Causae de querela nullitatis secundum normas de processu contentioso orali tractari possunt.
|