Caput II DE APPELLATIONE Can. 1628 - Pars quae aliqua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus eorum praesentia requiritur, ius habent a sententia appellandi ad iudicem superiorem, salvo praescripto can. 1629. Can. 1629 - Non est locus appellationi: 1_ a sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae; 2_ a sententia vitio nullitatis infecta, nisi cumuletur cum querela nullitatis ad normam can. 1625; 3_ a sententia quae in rem iudicatam transiit; 4_ a iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeant vim sententiae definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva; 5_ a sententia vel a decreto in causa de qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam. Can. 1630 - § 1. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata sit, intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium a notitia publicationis sententiae. § 2. Si ore fiat, notarius eam scripto coram ipso appellante redigat. Can. 1631 - Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat expeditissime tribunal appellationis iuxta normas processus contentiosi oralis. Can. 1632 - § 1. Si in appellatione non indicetur ad quod tribunal ipsa dirigatur, praesumitur facta tribunali de quo in cann. 1438 et 1439. § 2. Si alia pars ad aliud tribunal appellationis provocaverit, de causa videt tribunal quod superioris est gradus, salvo can. 1415. Can. 1633 - Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit. Can. 1634 - § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et indicatis appellationis rationibus. § 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt, et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quam primum satisfaciendi. § 3. Interea iudex a quo debet acta ad normam can. 1474 iudici appellationis transmittere. Can. 1635 - Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio. Can. 1636 - § 1. Appellans potest appellationi renuntiare cum effectibus, de quibus in can. 1525. § 2. Si appellatio proposita sit a vinculi defensore vel a promotore iustitiae, renuntiatio fieri potest, nisi lex aliter caveat, a vinculi defensore vel promotore iustitiae tribunalis appellationis. Can. 1637 - § 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam convento, et vicissim. § 2. Si plures sunt conventi vel actores et ab uno vel contra unum tantum ex ipsis sententia impugnetur, impugnatio censetur ab omnibus et contra omnes facta, quoties res petita est individua aut obligatio solidalis. § 3. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare intra terminum peremptorium quindecim dierum a die, quo ipsi appellatio principalis notificata est. § 4. Nisi aliud constet, appellatio praesumitur facta contra omnia sententiae capita. Can. 1638 - Appellatio exsecutionem sententiae suspendit. Can. 1639 - § 1. Salvo praescripto can. 1683, in gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest, ut prior sententia vel confirmetur vel reformetur sive ex toto sive ex parte. § 2. Novae autem probationes admittuntur tantum ad normam can. 1600. Can. 1640 - In gradu appellationis eodem modo, quo in prima instantia, congrua congruis referendo, procedendum est; sed, nisi forte complendae sint probationes, statim post litem ad normam can. 1513, § 1 et can. 1639, § 1 contestatam, ad causae discussionem deveniatur et ad sententiam.
|