Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS IX DE RE IUDICATA ET DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM (Cann. 1641 – 1648)
          • Caput II DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM
 
Can. 1645 - § 1, Adversus sententiam quae transierit in rem iudicatam, dummodo de eius 
iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum
§ 2De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi
1_ sententia ita probationibus innitatur, quae postea falsae deprehensae sint, ut sine illis 
probationibus pars sententiae dispositiva non sustineatur; 
2_ postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia 
indubitanter probent; 
3_ sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius; 
4_ legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum fuerit; 
5_ sententia adversetur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transierit.
 
Can. 1646 - § 1Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 1-
3, petenda est a iudice qui sententiam tulit intra tres menses a die cognitionis eorundem 
motivorum computandos
§ 2Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 4 et 5, petenda 
est a tribunali appellationis, intra tres menses a notitia publicationis sententiae; quod si in 
casu, de quo in can. 1645, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habeatur, terminus 
ab hac notitia decurrit
§ 3Termini de quibus supra non decurrunt, quamdiu laesus minoris sit aetatis.
 
Can. 1647 - § 1Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam 
suspendit
§ 2Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras 
exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata 
tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.
 
Can. 1648 - Concessa restitutione in integrum, iudex pronuntiare debet de merito causae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License