SECTIO II DE PROCESSU CONTENTIOSO ORALI (Cann. 1656 – 1670) Can. 1656 - § 1. Processu contentioso orali, de quo in hac sectione, tractari possunt omnes causae a iure non exclusae, nisi pars processum contentiosum ordinarium petat. § 2. Si processus oralis adhibeatur extra casus iure permissos, actus iudiciales sunt nulli. Can. 1657 - Processus contentiosus oralis fit in primo gradu coram iudice unico, ad normam Can. 1424. Can. 1658 - § 1. Libellus quo lis introducitur, praeter ea quae in can. 1504 recensentur, debet: 1_ facta quibus actoris petitiones innitantur, breviter, integre et perspicue exponere; 2_ probationes quibus actor facta demonstrare intendit, quasque simul afferre nequit, ita indicare ut statim colligi a iudice possint. § 2. Libello adnecti debent, saltem in exemplari authentico, documenta quibus petitio innititur. Can. 1659 - § 1. Si conamen conciliationis ad normam can. 1446, § 2 inutile cesserit, iudex, si aestimet libellum aliquo fundamento niti, intra tres dies, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar petitionis notificetur parti conventae, facta huic facultate mittendi, intra quindecim dies, ad cancellariam tribunalis scriptam responsionem. § 2. Haec notificatio effectus habet citationis iudicialis, de quibus in can. 1512. Can. 1660 - Si exceptiones partis conventae id exigant, iudex parti actrici praefiniat terminum ad respondendum, ita ut ex allatis utriusque partis elementis ipse controversiae obiectum perspectum habeat. Can. 1661 - § 1. Elapsis terminis, de quibus in cann. 1659 et 1660, iudex, perspectis actis, formulam dubii determinet; dein ad audientiam, non ultra triginta dies celebrandam, omnes citet qui in ea interesse debent, addita pro partibus dubii formula. § 2. In citatione partes certiores fiant se posse, tres saltem ante audientiam dies, aliquod breve scriptum tribunali exhibere ad sua asserta comprobanda. Can. 1662 - In audientia primum tractantur quaestiones de quibus in cann. 1459-1464. Can. 1663 - § . 1 Probationes colliguntur in audientia, salvo praescripto can. 1418. § 2. Pars eiusque advocatus assistere possunt excussioni ceterarum partium, testium et peritorum. Can. 1664 - Responsiones partium, testium, peritorum, petitiones et exceptiones advocatorum, redigendae sunt scripto a notario, sed summatim et in iis tantummodo quae pertinent ad substantiam rei controversae, et a deponentibus subsignandae. Can. 1665 - Probationes, quae non sint in petitione vel responsione allatae aut petitae, potest iudex admittere tantum ad normam can. 1452; postquam autem vel unus testis auditus est, iudex potest tantummodo ad normam can. 1600 novas probationes decernere. Can. 1666 - Si in audientia probationes omnes colligi non potuerint, altera statuatur audientia. Can. 1667 - Probationibus collectis, fit in eadem audientia discussio oralis. Can. 1668 - § 1. Nisi ex discussione aliquid supplendum in causae instructione comperiatur, vel aliud exsistat quod impediat sententiam rite proferri, iudex illico, expleta audientia, causam seorsum decidat; dispositiva sententiae pars statim coram partibus praesentibus legatur. § 2. Potest autem tribunal propter rei difficultatem vel aliam iustam causam usque ad quintum utilem diem decisionem differre. § 3. Integer sententiae textus, motivis expressis, quam primum, ordinarie non ultra quindecim dies, partibus notificetur. Can. 1669 - Si tribunal appellationis perspiciat in inferiore iudicii gradu processum contentiosum oralem esse adhibitum in casibus a iure exclusis, nullitatem sententiae declaret et causam remittat tribunali quod sententiam tulit. Can. 1670 - In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, serventur praescripta canonum de iudicio contentioso ordinario. Tribunal autem potest suo decreto, motivis praedito, normis processualibus, quae non sint ad validitatem statutae, derogare, ut celeritati, salva iustitia, consulat.
|