Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS III DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS
        • TITULUS I DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS (Cann. 1671 – 1707)
          • Caput I DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM
            • Art. 6 DE PROCESSU DOCUMENTALI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. 6 DE PROCESSU DOCUMENTALI
 
Can. 1686 - Recepta petitione ad normam can. 1677 proposita, Vicarius iudicialis vel iudex 
ab ipso designatus potest, praetermissis sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis 
partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex 
documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de 
exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine 
pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.
 
Can. 1687 - § 1Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit 
vel vitia de quibus in can. 1686 vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet 
ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus 
est agi de processu documentali
§ 2Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.
 
Can. 1688 - Iudex alterius instantiae, cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus, 
decernet eodem modo, de quo in can. 1686, utrum sententia sit confirmanda, an potius 
procedendum in causa sit iuxta ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal 
primae instantiae.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License