Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS V DE RATIONE PROCEDENDI IN RECURSIBUS ADMINISTRATIVIS ATQUE IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
      • SECTIO I DE RECURSU ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA (Cann. 1732 – 1739)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

PARS V DE RATIONE PROCEDENDI IN RECURSIBUS ADMINISTRATIVIS ATQUE IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
 
SECTIO I DE RECURSU ADVERSUS DECRETA ADMINISTRATIVA (Cann. 17321739)
 
Can. 1732 - Quae in canonibus huius sectionis de decretis statuuntur, eadem applicanda 
sunt ad omnes administrativos actus singulares, qui in foro externo extra iudicium dantur, iis 
exceptis, qui ab ipso Romano Pontifice vel ab ipso Concilio Oecumenico ferantur.
Can. 1733 - § 1Valde optandum est ut, quoties quis gravatum se decreto putet, vitetur 
inter ipsum et decreti auctorem contentio atque inter eos de aequa solutione quaerenda 
communi consilio curetur, gravibus quoque personis ad mediationem et studium forte 
adhibitis, ita ut per idoneam viam controversia praecaveatur  vel dirimatur
§ 2Episcoporum conferentia statuere potest ut in unaquaque dioecesi officium quoddam 
vel consilium stabiliter constituatur, cui, secundum normas ab ipsa conferentia statuendas, 
munus sit aequas solutiones quaerere et suggerere; quod si conferentia id non iusserit, potest 
Episcopus eiusmodi consilium vel officium constituere
§ 3Officium vel consilium, de quo in § 2, tunc praecipue operam navet, cum revocatio 
decreti petita est ad normam can. 1734, neque termini ad recurrendum sunt elapsi; quod si 
adversus decretum recursus propositus sit, ipse Superior, qui de recursu videt, recurrentem 
et decreti auctorem hortetur, quotiescumque spem boni exitus perspicit, ad eiusmodi 
solutiones quaerendas.
 
Can. 1734 - § 1Antequam quis recursum proponat, debet decreti revocationem vel 
emendationem scripto ab ipsius auctore petere; qua petitione  proposita, etiam suspensio 
exsecutionis eo ipso petita intellegitur
§ 2Petitio fieri debet intra peremptorium terminum decem dierum utilium a decreto legitime 
intimato
§ 3Normae § §  1 et 2 non valent
1_ de recursu proponendo ad Episcopum adversus decreta lata ab auctoritatibus, quae ei 
subsunt; 
2_ de recursu proponendo adversus decretum, quo recursus hierarchicus deciditur, nisi 
decisio data sit ab Episcopo; 
3_ de recursibus proponendis ad normam cann. 57 et 1735.
 
Can. 1735 - Si intra triginta dies, ex quo petitio, de qua in can. 1734, ad auctorem decreti 
pervenit, is novum decretum intimet, quo vel prius emendet vel petitionem reiciendam esse 
decernat, termini ad recurrendum decurrunt ex novi decreti intimatione; si autem intra triginta 
dies nihil decernat, termini decurrunt ex tricesimo die.
 
Can. 1736 - § 1In iis materiis, in quibus recursus hierarchicus suspendit decreti 
exsecutionem, idem efficit etiam petitio, de qua in can. 1734
§ 2In ceteris casibus, nisi intra decem dies, ex quo petitio de qua in can. 1734 ad ipsum 
auctorem decreti pervenit, is exsecutionem suspendendam decreverit, potest suspensio 
interim peti ab eius Superiore hierarchico, qui eam decernere potest gravibus tantum de 
causis et cauto semper ne quid salus animarum detrimenti capiat
§ 3Suspensa decreti exsecutione ad normam  § 2, si postea recursus proponatur, is qui de 
recursu videre debet, ad normam can. 1737, § 3 decernat utrum suspensio sit confirmanda 
an revocanda
§ 4Si nullus recursus intra statutum terminum adversus decretum proponatur, suspensio 
exsecutionis, ad normam § 1 vel § 2 interim effecta, eo ipso cessat.
 
Can. 1737 - § 1Qui se decreto gravatum esse contendit, potest ad Superiorem 
hierarchicum eius, qui decretum tulit, propter quodlibet iustum motivum recurrere; recursus 
proponi potest coram ipso decreti auctore, qui eum statim ad competentem Superiorem 
hierarchicum transmittere debet
§ 2Recursus proponendus est intra peremptorium terminum quindecim dierum utilium, qui 
in casibus de quibus in can. 1734, § 3 decurrunt ex die quo decretum intimatum est, in 
ceteris autem casibus decurrunt ad normam can. 1735
§ 3Etiam in casibus, in quibus recursus non suspendit ipso iure decreti exsecutionem 
neque suspensio ad normam can. 1736, § 2 decreta est, potest tamen gravi de causa 
Superior iubere ut exsecutio suspendatur, cauto tamen ne quid salus animarum detrimenti 
capiat.
 
Can. 1738 - Recurrens semper ius habet advocatum vel procuratorem adhibendi, vitatis 
inutilibus moris; immo vero patronus ex officio constituatur, si recurrens patrono careat et 
Superior id necessarium censeat; semper tamen potest Superior iubere ut recurrens ipse 
compareat ut interrogetur.
 
Can. 1739 - Superiori, qui de recursu videt, licet, prout casus ferat, non solum decretum 
confirmare vel irritum declarare, sed etiam rescindere, revocare, vel si id Superiori magis 
expedire videatur, emendare, subrogare, ei obrogare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License