Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS V DE RATIONE PROCEDENDI IN RECURSIBUS ADMINISTRATIVIS ATQUE IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
      • SECTIO II DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS (Cann. 1740 – 1752)
          • Caput I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO II DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS (Cann. 17401752)
 
Caput I DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM
 
Can. 1740 - Cum alicuius parochi ministerium ob aliquam causam, etiam citra gravem ipsius 
culpam, noxium aut saltem inefficax evadat, potest ipse ab Episcopo dioecesano a paroecia 
amoveri.
 
Can. 1741 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae 
praesertim sunt
1_ modus agendi qui ecclesiasticae communioni grave detrimentum vel perturbationem 
afferat; 
2_ imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus 
utiliter obeundis imparem reddunt; 
3_ bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in 
parochum, quae praevideantur non brevi cessaturae; 
4_ gravis neglectus vel violatio officiorum paroecialium quae post monitionem persistat; 
5_ mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo 
aliud remedium afferi nequeat.
 
Can. 1742 - § 1Si ex instructione peracta constiterit adesse causam de qua in can. 1740, 
Episcopus rem discutiat cum duobus parochis e coetu ad hoc stabiliter, a consilio 
presbyterali constituto, Episcopo proponente, selectis; quod si exinde censeat ad 
amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis, parocho paterne 
suadeat ut intra tempus quindecim dierum renuntiet
§ 2De parochis qui sunt sodales instituti religiosi aut societatis vitae apostolicae, servetur 
praescriptum can. 682, § 2.
 
Can. 1743 - Renuntiatio a parocho fieri potest non solum pure et simpliciter, sed etiam sub 
condicione, dummodo haec ab Episcopo legitime acceptari possit et reapse acceptetur.
 
Can. 1744 - § 1Si parochus intra praestitutos dies non responderit, Episcopus iteret 
invitationem prorogando tempus utile ad respondendum
§ 2Si Episcopo constiterit parochum alteram invitationem recepisse, non autem 
respondisse etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem nullis adductis 
motivis recuset, Episcopus decretum amotionis ferat.
 
Can. 1745 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnet, motiva allegans 
quae insufficientia Episcopo videantur, hic ut valide agat
1_ invitet illum ut, inspectis actis, suas impugnationes in relatione scripta colligat, immo 
probationes in contrarium, si quas habeat, afferat; 
2_ deinde, completa, si opus sit, instructione, una cum iisdem parochis de quibus in can. 
1742, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sint designandi, rem perpendat; 
3_ tandem statuat utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.
 
Can. 1746 - Amoto parocho, Episcopus consulat sive assignatione alius officii, si ad hoc 
idoneus sit, sive pensione, prout casus ferat et adiuncta permittant.
 
Can. 1747 - § 1Parochus amotus debet a parochi munere exercendo abstinere, quam 
primum liberam relinquere paroecialem domum, et omnia quae ad paroeciam pertinent ei 
tradere, cui Episcopus paroeciam commiserit
§ 2Si autem de infirmo agatur, qui e paroeciali domo sine incommodo nequeat alio 
transferri, Episcopus eidem relinquat eius usum etiam exclusivum, eadem necessitate 
durante
§ 3Pendente recursu adversus amotionis decretum, Episcopus non potest novum 
parochum nominare, sed per administratorem paroecialem interim provideat.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License