Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS V DE RATIONE PROCEDENDI IN RECURSIBUS ADMINISTRATIVIS ATQUE IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS
      • SECTIO II DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS (Cann. 1740 – 1752)
          • Caput II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM
 
Can. 1748 - Si bonum animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulet, ut parochus a 
sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus 
eidem translationem scripto proponat ac suadeat ut pro Dei atque animarum amore 
consentiat.
 
Can. 1749 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi obsequi non intendat, rationes in 
scriptis exponat.
 
Can. 1750 - Episcopus, si, non obstantibus allatis rationibus, iudicet a proposito non esse 
recedendum, cum duobus parochis ad normam can. 1742, § 1 selectis, rationes perpendat 
quae translationi faveant vel obstent; quod si exinde translationem peragendam censeat, 
paternas exhortationes parocho iteret.
 
Can. 1751 - § 1His peractis, si adhuc et parochus renuat et Episcopus putet translationem 
esse faciendam, hic decretum translationis ferat, statuens paroeciam, elapso praefinito 
tempore, esse vacaturam
§ 2Hoc tempore inutiliter transacto, paroeciam vacantem declaret.
 
Can. 1752 - In causis translationis applicentur praescripta canonis 1747, servata aequitate 
canonica et prae oculis habita salute animarum, quae in Ecclesia suprema semper lex esse debet.



Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License