Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER I: DE NORMIS GENERALIBUS (Cann. 1 – 6)
        • TITULUS V DE STATUTIS ET ORDINIBUS (Cann. 94 – 95)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V DE STATUTIS ET ORDINIBUS (Cann. 9495)
 
Can. 94 - § 1. Statuta, sensu proprio, sunt ordinationes quae in universitatibus sive 
personarum sive rerum ad normam iuris conduntur, et quibus definiuntur earundem finis, 
constitutio, regimen atque agendi rationes
§ 2. Statutis universitatis personarum obligantur solae personae quae legitime eiusdem 
membra sunt; statutis rerum universitatis, iiqui eiusdem moderamen curant
§ 3. Quae statutorum praescripta vi potestatis legislativae condita et promulgata sunt, 
reguntur praescriptis canonum de legibus.
 
Can. 95 - § 1. Ordines sunt regulae seu normae quae servari debent in personarum 
conventibus, sive ab auctoritate ecclesiastica indictis sive a christifidelibus libere convocatis, 
necnon aliis celebrationibus, et quibus definiuntur quae ad constitutionem, moderamen et 
rerum agendarum rationes pertinent. § 2. In conventibus celebrationibusve, ii regulis ordinis 
tenentur, qui in iisdem partem habent.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License