TITULUS X DE PRAESCRIPTIONE (Cann. 197 – 199) Can. 197 - Praescriptionem, tamquam modum iuris subiectivi acquirendi vel amittendi necnon ab obligationibus sese liberandi, Ecclesia recipit prout est in legislatione civili respectivae nationis salvis exceptionibus quae in canonibus huius Codicis statuuntur. Can. 198 - Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio, sed toto decursu temporis ad praescriptionem requisiti, salvo praescripto can. 1362. Can. 199 - Praescriptioni obnoxia non sunt: 1_ iura et obligationes quae sunt legis divinae naturalis aut positivae; 2_ iura quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3_ iura et obligationes quae spiritualem christifidelium vitam directe respiciunt; 4_ fines certi et indubii circumscriptionum ecclesiasticarum; 5_ stipes et onera Missarum; 6_ provisio officii ecclesiastici quod ad normam iuris exercitium ordinis sacri requirit; 7_ ius visitationis et obligatio oboedientiae, ita ut christifideles a nulla auctoritate ecclesiastica visitari possint et nulli auctoritati iam subsint.
|