Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS I DE OMNIUM CHRISTIFIDELIUM OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS (Cann. 208 – 223)
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS I DE OMNIUM CHRISTIFIDELIUM OBLIGATIONIBUS ET IURIBUS (Cann. 208223)
 
 
Can. 208 - Inter christifideles omnes, ex eorum quidem in Christo regeneratione, vera viget 
quoad dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti, secundum propriam cuiusque 
condicionem et munus, ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
 
Can. 209 - § 1Christifideles obligatione adstringuntur, sua quoque ipsorum agendi ratione, 
ad communionem semper servandam cum Ecclesia
§ 2Magna cum diligentia officia adimpleant, quibus tenentur erga Ecclesiam tum 
universam, tum particularem ad quam, secundum iuris praescripta, pertinent.
 
Can. 210 - Omnes christifideles, secundum propriam condicionem, ad sanctam vitam 
ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam 
vires suas conferre debent.
 
Can. 211 - Omnes christifideles officium habent et ius allaborandi ut divinum salutis nuntium 
ad universos homines omnium temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
 
Can. 212 - § 1Quae sacri Pastores, utpote Christum repraesentantes, tamquam fidei 
magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles, propriae 
responsabilitatis conscii, christiana oboedientia prosequi tenentur
§ 2Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata 
Ecclesiae Pastoribus patefaciant
§ 3Pro scientia, competentia et praestantia quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando 
officium, ut sententiam suam de hisquae ad bonum Ecclesiae pertinent sacris Pastoribus 
manifestent eamque, salva fidei morumque integritate ac reverentia erga Pastores, 
attentisque communi utilitate et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant.
 
Can. 213 - Ius est christifidelibus ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo 
Dei et sacramentis, adiumenta a sacris Pastoribus accipiant.
 
Can. 214 - Ius est christifidelibus, ut cultum Deo persolvant iuxta praescripta proprii ritus a 
legitimis Ecclesiae Pastoribus approbati, utque propriam vitae spiritualis formam sequantur, 
doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.
 
Can. 215 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes 
ad fines caritatis vel pietatis, aut ad vocationem christianam in mundo fovendam, utque 
conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.
 
Can. 216 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent ut 
propriis quoque inceptis, secundum suum quisque statum et condicionem, apostolicam 
actionem promoveant vel sustineant; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, 
nisi consensus accesserit competentis auctoritatis ecclesiasticae.
 
Can. 217 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem 
ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae 
personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite 
instruantur.
 
Can. 218 - Qui disciplinis sacris incumbunt iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem 
suam prudenter in iis aperiendi, inquibus peritia gaudent, servato debito erga Ecclesiae 
magisterium obsequio.
 
Can. 219 - Christifideles omnes iure gaudent ut a quacumque coactione sint immunes in 
statu vitae eligendo.
 
Can. 220 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere, nec ius cuiusque 
personae ad propriam intimitatem tuendam violare.
 
Can. 221 - § 1Christifidelibus competit ut iura, quibus in Ecclesia gaudent, legitime 
vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris
§ 2Christifidelibus ius quoque est ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocentur, 
iudicentur servatis iuris praescriptis, cum aequitate applicandis
§ 3Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis plectantur.
 
Can. 222 - § 1Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut 
eidem praesto sint quae ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad 
honestam ministrorum sustentationem necessaria sunt. 
§ 2.  Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon, praecepti Domini 
memores, ex propriis reditibus pauperibus subveniendi.
 
Can. 223 - § 1In iuribus suis exercendis christifideles tum singuli tum in consociationibus 
adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque 
suorum erga alios officiorum
§ 2Ecclesiasticae auctoritati competit, intuitu boni communis, exercitium iurium, quae 
christifidelibus sunt propria, moderari.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License