Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER II: DE POPULO DEI
    • PARS I DE CHRISTIFIDELIBUS (Cann. 204 – 207)
        • TITULUS III DE MINISTRIS SACRIS SEU DE CLERICIS (Cann. 232 – 293)
          • Caput IV DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS
 
Can. 290 - Sacra ordinatio, semel valide recepta, numquam irrita fitClericus tamen statum 
clericalem amittit
1_ sententia iudicali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur; 
2_ poena dimissionis legitime irrogata; 
3_ rescripto Apostolicae Sedis; quod vero rescriptum diaconis ob graves tantum causas, 
presbyteris ob gravissimas causas ac Apostolica Sede conceditur.
 
Can. 291 - Praeter casus de quibus in can. 290, n. 1, amissio status clericalis non secumfert 
dispensationem ab obligatione caelibatus, quae ab uno tantum Romano Pontifice conceditur.
 
Can. 292 - Clericus qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui 
clericali propria, nec ullis iam adstringitur obligationibus status clericalis, firmo praescripto 
Can. 291; potestatem ordinis exercere prohibetur, salvo praescripto can. 976; eo ipso 
privatur omnibus officiis, numeribus muneribus e potestate qualibet delegata.
 
Can. 293 - Clericus qui statum clericalem amisit, nequit denuo inter clericos adscribi, nisi 
per Apostolicae Sedis rescriptum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License