TITULUS III DE EXEQUIIS ECCLESIASTICIS (Cann. 1176 – 1185) Can. 1176 - § 1. Christifideles defuncti exequiis ecclesiasticis ad normam iuris donandi sunt. § 2. Exequiae ecclesiasticae, quibus Ecclesia defunctis spiritualem opem impetrat eorumque corpora honorat ac simul vivis spei solacium affert, celebrandae sunt ad normam legum liturgicarum. § 3. Enixe commendat Ecclesia, ut pia consuetudo defunctorum corpora sepeliendi servetur; non tamen prohibet cremationem, nisi ob rationes christianae doctrinae contrarias electa fuerit.
|