LIBER VI: DE SANCTIONIBUS IN ECCLESIA
PARS I DE DELICTIS ET POENIS IN GENERE
TITULUS I DE DELICTORUM PUNITIONE GENERATIM (Cann. 1311 – 1312) Can. 1311 - Nativum et proprium Ecclesiae ius est christifideles delinquentes poenalibus sanctionibus coercere. Can. 1312 - § 1. Sanctiones poenales in Ecclesia sunt: 1_ poenae medicinales seu censurae, quae in cann. 1331-1333 recensentur; 2_ poenae expiatoriae, de quibus in can. 1336. § 2. Lex alias poenas expiatorias constituere potest, quae christifidelem aliquo bono spirituali vel temporali privent et supernaturali Ecclesiae fini sint consentaneae. § 3. Praeterea remedia poenalia et paenitentiae adhibentur, illa quidem praesertim ad delicta praecavenda, hae potius ad poenam substituendam vel augendam.
|