Caput III DE REMEDIIS POENALIBUS ET PAENITENTIIS Can. 1339 - § 1. Eum, qui versatur in proxima delinquendi occasione, vel in quem, ex investigatione peracta, gravis cadit suspicio delicti commissi, Ordinarius per se vel per alium monere potest. § 2. Eum vero, ex cuius conversatione scandalum vel gravis ordinis perturbatio oriatur, etiam corripere potest, modo peculiaribus personae et facti condicionibus accommodato. § 3. De monitione et correptione constare semper debet saltem ex aliquo documento, quod in secreto curiae archivo servetur. Can. 1340 - § 1. Paenitentia, quae imponi potest in foro externo, est aliquod religionis vel pietatis vel caritatis opus peragendum. § 2. Ob transgressionem occultam numquam publica imponatur paenitentia. § 3. Paenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis vel correptionis.
|