Caput III DE TESTIBUS ET ATTESTATIONIBUS Can. 1547 - Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis moderatione. Can. 1548 - § 1. Testes iudici legitime interroganti veritatem fateri debent. § 2. Salvo praescripto can. 1550, § 2, n. 2, ab obligatione respondendi eximuntur: 1_ clerici, quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; 2_ qui ex testificatione sua sibi aut coniugi aut proximis consanguineis vel affinibus infamiam, periculosas vexationes, aliave mala gravia obventura timent.
|