Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Codex Iuris Canonici

IntraText CT - Text

  • LIBER VII: DE PROCESSIBUS
    • PARS II DE IUDICIO CONTENTIOSO
      • SECTIO I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
        • TITULUS VI DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE (Cann. 1598 – 1606)
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

TITULUS VI DE ACTORUM PUBLICATIONE, DE CONCLUSIONE IN CAUSA ET DE CAUSAE DISCUSSIONE (Cann. 1598 – 1606)
 
Can. 1598 - § 1.  Acquisitis probationibus, iudex decreto partibus et earum advocatis 
permittere debet, sub poena nullitatis, ut acta nondum eis nota apud tribunalis cancellariam 
inspiciant; quin etiam advocatis id petentibus dari potest actorum exemplar; in causis vero ad 
bonum publicum spectantibus iudex ad gravissima pericula evitanda aliquod actum nemini 
manifestandum esse decernere potest, cauto tamen ut ius defensionis semper integrum 
maneat.  
§ 2.  Ad probationes complendas partes possunt alias iudici proponere; quibus acquisitis, si 
iudex necessarium duxerit, iterum est locus decreto de quo in § 1.
 
Can. 1599 - § 1.  Expletis omnibus quae ad probationes producendas pertinent, ad 
conclusionem in causa devenitur.  
§ 2.  Haec conclusio habetur quoties aut partes declarent se nihil aliud adducendum habere, 
aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex 
declaret se satis instructam causam habere.  
§ 3.  De peracta conclusione in causa, quocumque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.
 
Can. 1600 - § 1.  Post conclusionem in causa iudex potest adhuc eosdem testes vel alios 
vocare aut alias probationes, quae antea non fuerint petitae, disponere tantummodo:  
1_ in causis, in quibus agitur de solo privato partium bono, si omnes partes consentiant; 
2_ in ceteris causis, auditis partibus et dummodo gravis exstet ratio itemque quodlibet 
fraudis vel subornationis periculum removeatur; 
3_ in omnibus causis, quoties verisimile est, nisi probatio nova admittatur, sententiam 
iniustam futuram esse propter rationes, de quibus in can. 1645, § 2, nn. 1-3.  
§ 2.  Potest autem iudex iubere vel admittere ut exhibeatur documentum, quod forte antea 
sine culpa eius cuius interest, exhiberi non potuit.  
§ 3.  Novae probationes publicentur, servato can. 1598, § 1.
 
Can. 1601 - Facta conclusione in causa, iudex congruum temporis spatium praestituat ad 
defensiones vel animadversiones exhibendas.
 
Can. 1602 - § 1.  Defensiones et animadversiones scriptae sint, nisi disputationem pro 
tribunali sedente iudex, consentientibus partibus, satis esse censeat.  
§ 2.  Si defensiones cum praecipuis documentis typis imprimantur, praevia iudicis licentia 
requiritur, salva secreti obligatione, si qua sit.  
§ 3.  Quoad extensionem defensionum, numerum exemplarium, aliaque huiusmodi adiuncta, 
servetur ordinatio tribunalis.
 
Can. 1603 - § 1.  Communicatis vicissim defensionibus atque animadversionibus, utrique 
parti responsiones exhibere licet, intra breve tempus a iudice praestitutum.  
§ 2.  Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur 
concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.  3§ .  
Promotor iustitiae et defensor vinculi ius habent iterum replicandi partium responsionibus.
 
Can. 1604 - § 1.  Omnino prohibentur partium vel advocatorum vel etiam aliorum 
informationes iudici datae, quae maneant extra acta causae.  
§ 2.  Si causae discussio scripto facta sit, iudex potest statuere ut moderata disputatio fiat 
ore pro tribunali sedente, ad quaestiones nonnullas illustrandas.
 
Can. 1605 - Disputationi orali, de qua in cann. 1602, § 1 et 1604, § 2, assistat notarius ad 
hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, de disceptatis et conclusis 
scripto statim referre possit.
 
Can. 1606 - Si partes parare sibi tempore utili defensionem neglexerint, aut se remittant 
iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, 
poterit statim sententiam pronuntiare, requisitis tamen animadversionibus promotoris iustitiae 
et defensoris vinculi, si iudicio intersint.
 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License