Art. 2 DE IURE IMPUGNANDI MATRIMONIUM Can. 1674 - Habiles sunt ad matrimonium impugnandum: 1_ coniuges; 2_ promotor iustitiae, cum nullitas iam divulgata est, si matrimonium convalidari nequeat aut non expediat. Can. 1675 - § 1. Matrimonium quod, utroque coniuge vivente, non fuit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate sit praeiudicialis ad aliam solvendam controversiam sive in foro canonico sive in foro civili. § 2. Si autem coniux moriatur pendente causa, servetur can. 1518.
|