Art. 7 NORMAE GENERALES Can. 1689 - In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte teneantur, altera erga alteram et erga prolem, ad sustentationem et educationem praestandam. Can. 1690 - Causae ad matrimonii nullitatem declarandam nequeunt processu contentioso orali tractari. Can. 1691 - In ceteris quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstet, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, servatis specialibus normis circa causas de statu personarum et causas ad bonum publicum spectantes.
|