Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XXXV De septimanariis coquinae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXV De septimanariis coquinae

[1] Fratres sibi invicem serviant, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aut aegritudo, aut in causa gravis utilitatis quis occupatus fuerit, [2] quia exinde maior merces et caritas acquiritur. [3] Imbecillibus autem procurentur solacia, ut non cum tristitia hoc faciant; [4] sed habeant omnes solacia secundum modum congregationis aut positionem loci. [5] Si maior congregatio fuerit, cellararius excusetur a coquina, vel si qui, ut diximus, maioribus utilitatibus occupantur; [6] ceteri sibi sub caritate invicem serviant.

[7] Egressurus de septimana sabbato munditias faciat. [8] Lintea cum quibus sibi fratres manus aut pedes tergunt lavent. [9] Pedes vero tam ipse qui egreditur quam ille qui intraturus est omnibus lavent. [10] Vasa ministerii sui munda et sana cellarario reconsignet; [11] qui cellararius item intranti consignet, ut sciat quod dat aut quod recipit.

[12] Septimanarii autem ante unam horam refectionis accipiant super statutam annonam singulas biberes et panem, [13] ut hora refectionis sine murmuratione et gravi labore serviant fratribus suis. [14] In diebus tamen sollemnibus usque ad missas sustineant.

[15] Intrantes et exeuntes hebdomadarii in oratorio mox matutinis finitis dominica omnibus genibus provolvantur postulantes pro se orari. [16] Egrediens autem de septimana dicat hunc versum: Benedictus es, Domine Deus, qui adiuvasti me et consolatus es me; [17] quo dicto tertio accepta benedictione egrediens, subsequatur ingrediens et dicat: Deus in adiutorium meum intende, Domine ad adiuvandum me festina, [18] et hoc idem tertio repetatur ab omnibus et accepta benedictione ingrediatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License