Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XXXVI De infirmis Fratribus
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXVI De infirmis Fratribus

[1] Infirmorum cura ante omnia et super omnia adhibenda est, ut sicut revera Christo ita eis serviatur, [2] quia ipse dixit: Infirmus fui et visitastis me, [3] et: Quod fecistis uni de his minimis mihi fecistis. [4] Sed et ipsi infirmi considerent in honorem Dei sibi servire, et non superfluitate sua contristent fratres suos servientes sibi; [5] qui tamen patienter portandi sunt, quia de talibus copiosior merces acquiritur. [6] Ergo cura maxima sit abbati ne aliquam neglegentiam patiantur.

[7] Quibus fratribus infirmis sit cella super se deputata et servitor timens Deum et diligens ac sollicitus. [8] Balnearum usus infirmis quotiens expedit offeratursanis autem et maxime iuvenibus tardius concedatur. [9] Sed et carnium esus infirmis omnino debilibus pro reparatione concedatur; at, ubi meliorati fuerunt, a carnibus more solito omnes abstineant.

[10] Curam autem maximam habeat abbas ne a cellarariis aut a servitoribus neglegantur infirmi. Et ipsum respicit quicquid a discipulis delinquitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License