Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLI Quibus horis oporteat reficere Fratres

[1] A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent.

[2] A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; [3] reliquis diebus ad sextam prandeant; [4] quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. [5] Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.

[6] Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.

[7] In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; [8] ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. [9] Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License