Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XLII Ut post Completorium nemo loquatur
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLII Ut post Completorium nemo loquatur

[1] Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. [2] Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: [3] si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, [4] non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

[5] Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. [6] Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, [7] omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, [8] omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

[9] Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat[10] excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, [11] quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License