Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XLIII De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLIII De iis, qui ad Opus Dei, vel ad mensam tarde occurrunt

[1] Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, [2] cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.

[3] Ergo nihil operi Dei praeponatur.

[4] Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, [5] sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, [6] usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. [7] Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; [8] nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; [9] sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

[10] Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, [11] nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, [12] ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

[13] Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, [14] qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; [15] si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, [16] sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.

[17] Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

[18] Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; [19] sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License