[1] Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a
mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores
oratorii prostratus iaceat nihil dicens, [2]
nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium
pedibus; [3] et hoc
tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.
[4] Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat
se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, [5] et tunc, si iusserit
abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; [6] ita sane ut psalmum aut
lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas
iubeat; [7] et
omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo
stat, [8] et sic
satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac
satisfactione.
[9] Qui vero pro
levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque
ad iussionem abbatis; [10]
hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.
|