Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput XLVIII De opera manuum cotidiano
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLVIII De opera manuum cotidiano

[1] Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina.

[2] Ideoque hac dispositione credimus utraque tempore ordinari: [3] id est ut a Pascha usque kalendas Octobres a mane exeuntes a prima usque hora paene quarta laborent quod necessarium fuerit; [4] ab hora autem quarta usque hora qua sextam agent lectioni vacent; [5] post sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi sic legat ut alium non inquietet; [6] et agatur nona temperius mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam.

[7] Si autem necessitas loci aut paupertas exegerit ut ad fruges recolligendas per se occupentur, non contristentur, [8] quia tunc vere monachi sunt si labore manuum suarum vivunt, sicut et patres nostri et apostoli. [9] Omnia tamen mensurate fiant propter pusillanimes.

[10] A kalendas autem Octobres usque caput quadragesimae, usque in hora secunda plena lectioni vacent; [11] hora secunda agatur tertia, et usque nona omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur; [12] facto autem primo signo nonae horae, deiungant ab opera sua singuli et sint parati dum secundum signum pulsaverit. [13] Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis.

[14] In quadragesimae vero diebus, a mane usque tertia plena vacent lectionibus suis, et usque decima hora plena operentur quod eis iniungitur. [15] In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codiccs de bibliotheca, quos per ordinem ex integro legant; [16] qui codices in caput quadragesimae dandi sunt.

[17] Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, [18] et videant ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni, et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios distollit: [19] hic talis siquod absitrepertus fuerit, corripiatur semel et secundo; [20] si non emendaverit, correptioni regulari subiaceat taliter ut ceteri timeant. [21] Neque frater ad fratrem iungatur horis incompetentibus.

[22] Dominico item die lectioni vacent omnes, excepto his qui variis officiis deputati sunt.

[23] Si quis vero ita neglegens et desidiosus fuerit ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet.

[24] Fratribus infirmis aut delicatis talis opera aut ars iniungatur ut nec otiosi sint nec violentia laboris opprimantur aut effugentur. [25] Quorum imbecillitas ab abbate consideranda est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License