Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LIII De hospitibus suscipiendis
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LIII De hospitibus suscipiendis

[1] Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur, quia ipse dicturus est: Hospes fui et suscepistis me; [2] et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis.

[3] Ut ergo nuntiatus fuerit hospes, occurratur ei a priore vel a fratribus cum omni officio caritatis, [4] et primitus orent pariter, et sic sibi socientur in pace. [5] Quod pacis osculum non prius offeratur nisi oratione praemissa, propter illusiones diabolicas.

[6] In ipsa autem salutatione omnis exhibeatur humilitas omnibus venientibus sive discedentibus hospitibus: [7] inclinato capite vel prostrato omni corpore in terra, Christus in eis adoretur qui et suscipitur.

[8] Suscepti autem hospites ducantur ad orationem et postea sedeat cum eis prior aut cui iusserit ipse. [9] Legatur coram hospite lex divina ut aedificetur, et post haec omnis ei exhibeatur humanitas. [10] Ieiunium a priore frangatur propter hospitem, nisi forte praecipuus sit dies ieiunii qui non possit violari; [11] fratres autem consuetudines ieiuniorum prosequantur. [12] Aquam in manibus abbas hospitibus det; [13] pedes hospitibus omnibus tam abbas quam cuncta congregatio lavet; [14] quibus lotis, hunc versum dicant:

Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

[15] Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur; nam divitum terror ipse sibi exigit honorem.

[16] Coquina abbatis et hospitum super se sit, ut, incertis horis supervenientes hospites, qui numquam desunt monasterio, non inquietentur fratres. [17] In qua coquina ad annum ingrediantur duo fratres qui ipsud officium bene impleant. [18] Quibus, ut indigent, solacia administrentur, ut absque murmuratione serviant, et iterum, quando occupationem minorem habent, exeant ubi eis imperatur in opera. [19] Et non solum ipsis, sed et in omnibus officiis monasterii ista sit consideratio, [20] ut quando indigent solacia accommodentur eis, et iterum quando vacant oboediant imperatis.

[21] Item et cellam hospitum habeat assignatam frater cuius animam timor Dei possidet; [22] ubi sint lecti strati sufficienter. Et domus Dei a sapientibus et sapienter administretur.

[23] Hospitibus autem cui non praecipitur ullatenus societur neque colloquatur; [24] sed si obviaverit aut viderit, salutatis humiliter, ut diximus, et petita benedictione pertranseat, dicens sibi non licere colloqui cum hospite.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License