[1] Vestimenta fratribus secundum locorum
qualitatem ubi habitant vel aerum temperiem dentur, [2] quia in frigidis
regionibus amplius indigetur, in calidis vero minus. [3] Haec ergo consideratio
penes abbatem est. [4]
Nos tamen mediocribus locis sufficere credimus monachis per singulos cucullam
et tunicam – [5]
cucullam in hieme villosam, in aestate puram aut vetustam – [6] et scapulare propter
opera, indumenta pedum pedules et caligas.
[7] De quarum
rerum omnium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed quales inveniri
possunt in provincia qua degunt aut quod vilius comparari possit.
[8] Abbas autem
de mensura provideat ut non sint curta ipsa vestimenta utentibus ea, sed
mensurata.
[9] Accipientes
nova, vetera semper reddant in praesenti reponenda in vestiario propter
pauperes. [10]
Sufficit enim monacho duas tunicas et duas cucullas habere propter noctes et
propter lavare ipsas res; [11]
iam quod supra fuerit superfluum est, amputari debet. [12] Et pedules et quodcumque est vetere
reddant dum accipiunt novum.
[13] Femoralia
hi qui in via diriguntur de vestario accipiant, quae revertentes lota ibi
restituant. [14] Et
cucullae et tunicae sint aliquanto a solito quas habent modice meliores; quas
exeuntes in via accipiant de vestiario et revertentes restituant.
[15] Stramenta
autem lectorum sufficiant matta, sagum et lena, et capitale.
[16] Quae tamen
lecta frequenter ab abbate scrutinanda sunt propter opus peculiare, ne
inveniatur; [17] et
si cui inventum fuerit quod ab abbate non accepit, gravissimae disciplinae
subiaceat. [18] Et
ut hoc vitium peculiaris radicitus amputetur, dentur ab abbate omnia quae sunt
necessaria, [19] id
est cuculla, tunica, pedules, caligas, bracile, cultellum, graphium, acum,
mappula, tabulas, ut omnis auferatur necessitatis excusatio.
[20] A quo tamen
abbate semper consideretur illa sententia Actuum Apostolorum, quia dabatur
singulis prout cuique opus erat. [21]
Ita ergo et abbas consideret infirmitates indigentium, non malum voluntatem
invidentium; [22]
in omnibus tamen iudiciis suis Dei retributionem cogitet.
|