Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LVIII De disciplina suscipiendorum Fratrum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LVIII De disciplina suscipiendorum Fratrum

[1] Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, [2] sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.

[3] Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, [4] adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.

[5] Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. [6] Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat.

[7] Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria. [8] Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum.

[9] Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem [10] et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. [11] Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. [12] Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. [13] Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula.

[14] Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, [15] sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, [16] nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.

[17] Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, [18] coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit.

[19] De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. [20] Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat.

[21] Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. [22] Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri. [23] Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.

[24] Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, [25] quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.

[26] Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. [27] Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, [28] ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterioquod absittunc exutus rebus monasterii proiciatur. [29] Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License