[1] Si quis
forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor
aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus [2] et cum oblatione ipsam
petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.
[3] De rebus
autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam
per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid
dant aut tribuunt occasionem habendi; [4]
vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio
pro mercede sua, [5]
faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita
voluerint, usufructu. [6]
Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus
perire possit – quod absit – quod experimento didicimus.
[7] Similiter
autem et pauperiores faciant.
[8] Qui vero ex
toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant
filium suum coram testibus.
|