Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LX De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LX De Sacerdotibus qui voluerint in Monasterio habitare

[1] Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. [2] Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, [3] nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? [4] Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; [5] sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. [6] Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, [7] illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.

[8] Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; [9] et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License