Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LXI De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXI De Monachis peregrinis, qualiter suscipiantur

[1] Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio [2] et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, [3] sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.

[4] Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.

[5] Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. [6] Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, [7] verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. [8] Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, [9] verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, [10] et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. [11] Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. [12] Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.

[13] Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, [14] quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License