Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LXII De Sacerdotibus Monasterii
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXII De Sacerdotibus Monasterii

[1] Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.

[2] Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, [3] nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. [4] Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.

[5] Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, [6] praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. [7] Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.

[8] Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. [9] Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. [10] Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, [11] si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License