Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LXIV De ordinando Abbate
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXIV De ordinando Abbate

[1] In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. [2] Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.

[3] Quod si etiam omnis congregatio vitiis suisquod quidem absitconsentientem personam pari consilio elegerit, [4] et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, [5] prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, [6] scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.

[7] Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae, [8] sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse.

[9] Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, [10] et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur.

[11] Oderit vitia, diligat fratres. [12] In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; [13] suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. [14] In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, [15] et studeat plus amari quam timeri.

[16] Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; [17] in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, [18] cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.

[19] Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.

[20] Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, [21] ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: [22] Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License