Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput LXV De Praeposito Monasterii
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LXV De Praeposito Monasterii

[1] Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, [2] dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, [3] et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. [4] Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, [5] dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, [6] quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. [7] Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, [8] ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, [9] et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. [10] Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.

[11] Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; [12] et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, [13] ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat. [14] Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, [15] quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum.

[16] Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, [17] quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae.

[18] Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater; [19] si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. [20] Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur. [21] Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. [22] Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License