Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput II Qualis debeat esse Abbas
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II Qualis debeat esse Abbas

[1] Abbas qui praeesse dignus est monasterio semper meminere debet quod dicitur et nomen maioris factis implere. [2] Christi enim agere vices in monasterio creditur, quando ipsius vocatur pronomine, [3] dicente Apostolo: Accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. [4] Ideoque abbas nihil extra praeceptum Domini quod sit debet aut docere aut constituere vel iubere, [5] sed iussio eius vel doctrina fermentum divinae iustitiae in discipulorum mentibus conspargatur, [6] memor semper abbas quia doctrinae suae vel discipulorum oboedientiae, utrarumque rerum, in tremendo iudicio Dei facienda erit discussio. [7] Sciatque abbas culpae pastoris incumbere quicquid in ovibus paterfamilias utilitatis minus potuerit invenire. [8] Tantundem iterum erit ut, si inquieto vel inoboedienti gregi pastoris fuerit omnis diligentia attributa et morbidis earum actibus universa fuerit cura exhibita, [9] pastor eorum in iudicio Domini absolutus dicat cum propheta Domino: iustitiam tuam non abscondi in corde meo, veritatem tuam et salutare tuum dixi; ipsi autem contemnentes spreverunt me, [10] et tunc demum inoboedientibus curae suae ovibus poena sit eis praevalens ipsa mors.

[11] Ergo, cum aliquis suscipit nomen abbatis, duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, [12] id est omnia bona et sancta factis amplius quam verbis ostendat, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponere, duris corde vero et simplicioribus factis suis divina praecepta monstrare. [13] Omnia vero quae discipulis docuerit esse contraria in suis factis indicet non agenda, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, [14] ne quando illi dicat Deus peccanti: Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te, [15] et: Qui in fratris tui oculo festucam videbas, in tuo trabem non vidisti.

[16] Non ab eo persona in monasterio discernatur. [17] Non unus plus ametur quam alius, nisi quem in bonis actibus aut oboedientia invenerit meliorem. [18] Non convertenti ex servitio praeponatur ingenuus, nisi alia rationabilis causa exsistat. [19] Quod si ita, iustitia dictante, abbati visum fuerit, et de cuiuslibet ordine id faciet. Sin alias, propria teneant loca, [20] quia sive servus sive liber, omnes in Christo unum sumus et sub uno Domino aequalem servitutis militiam baiulamus, quia non est apud Deum personarum acceptio. [21] Solummodo in hac parte apud ipsum discernimur, si meliores ab aliis in operibus bonis et humiles inveniamur. [22] Ergo aequalis sit ab eo omnibus caritas, una praebeatur in omnibus secundum merita disciplina.

[23] In doctrina sua namque abbas apostolicam debet illam semper formam servare in qua dicit: Argue, obsecra, increpa, [24] id est, miscens temporibus tempora, terroribus blandimenta, dirum magistri, pium patris ostendat affectum, [25] id est indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare, neglegentes et contemnentes ut increpat et corripiat admonemus.

[26] Neque dissimulet peccata delinquentium; sed et mox ut coeperint oriri radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. [27] Et honestiores quidem atque intellegibiles animos prima vel secunda admonitione verbis corripiat, [28] improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatio in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur, [29] et iterum: Percute filium tuum virga et liberabis animam eius a morte.

[30] Meminere debet semper abbas quod est, meminere quod dicitur, et scire quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur.

[31] Sciatque quam difficilem et arduam rem suscipit regere animas et multorum servire moribus, et alium quidem blandimentis, alium vero increpationibus, alium suasionibus; [32] et secundum uniuscuiusque qualitatem vel intellegentiam, ita se omnibus conformet et aptet ut non solum detrimenta gregis sibi commissi non patiatur, verum in augmentatione boni gregis gaudeat. [33] Ante omnia, ne dissimulans aut parvipendens salutem animarum sibi commissarum, ne plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, [34] sed semper cogitet quia animas suscepit regendas, de quibus et rationem redditurus est. [35] Et ne causetur de minori forte substantia, meminerit scriptum: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adicientur vobis, [36] et iterum: Nihil deest timentibus eum.

[37] Sciatque quia qui suscipit animas regendas paret se ad rationem reddendam, [38] et quantum sub cura sua fratrum se habere scierit numerum, agnoscat pro certo quia in die iudicii ipsarum omnium animarum est redditurus Domino rationem, sine dubio addita et suae animae. [39] Et ita, timens semper futuram discussionem pastoris de creditis ovibus, cum de alienis ratiociniis cavet, redditur de suis sollicitus, [40] et cum de monitionibus suis emendationem aliis sumministrat ipse efficitur a vitiis emendatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License