Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sancti Benedicti
S. Benedicti Regula

IntraText CT - Text

  • Caput IV Quae sunt instrumenta bonorum operum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput IV Quae sunt instrumenta bonorum operum

[1] In primis Dominum Deum diligere ex toto corde, tota anima, tota virtute;
[2] deinde proximum tamquam seipsum.
[3] Deinde non occidere,
[4] non adulterare,
[5] non facere furtum,
[6] non concupiscere,
[7] non falsum testimonium dicere,
[8] honorare omnes homines,
[9] et quod sibi quis fieri non vult, alio ne faciat.
[10] Abnegare semetipsum sibi ut sequatur Christum.
[11] Corpus castigare,
[12] delicias non amplecti,
[13] ieiunium amare.
[14] Pauperes recreare,
[15] nudum vestire,
[16] infirmum visitare,
[17] mortuum sepelire.
[18] In tribulatione subvenire,
[19] dolentem consolari.
[20] Saeculi actibus se facere alienum,
[21] nihil amori Christi praeponere.
[22] Iram non perficere,
[23] iracundiae tempus non reservare.
[24] Dolum in corde non tenere,
[25] pacem falsam non dare.
[26] Caritatem non derelinquere.
[27] Non iurare ne forte periuret,
[28] veritatem ex corde et ore proferre.
[29] Malum pro malo non reddere.
[30] Iniuriam non facere, sed et factas patienter sufferre.
[31] Inimicos diligere.
[32] Maledicentes se non remaledicere, sed magis benedicere.
[33] Persecutionem pro iustitia sustinere.
[34] Non esse superbum,
[35] non vinolentum,
[36] non multum edacem,
[37] non somnulentum,
[38] non pigrum,
[39] non murmuriosum,
[40] non detractorem.
[41] Spem suam Deo committere.
[42] Bonum aliquid in se cum viderit, Deo applicet, non sibi;
[43] malum vero semper a se factum sciat et sibi reputet.
[44] Diem iudicii timere,
[45] gehennam expavescere,
[46] vitam aeternam omni concupiscentia spiritali desiderare,
[47] mortem cotidie ante oculos suspectam habere.
[48] Actus vitae suae omni hora custodire,
[49] in omni loco Deum se respicere pro certo scire.
[50] Cogitationes malas cordi suo advenientes mox ad Christum allidere et seniori spiritali patefacere,
[51] os suum a malo vel pravo eloquio custodire,
[52] multum loqui non amare,
[53] verba vana aut risui apta non loqui,
[54] risum multum aut excussum non amare.
[55] Lectiones sanctas libenter audire,
[56] orationi frequenter incumbere,
[57] mala sua praeterita cum lacrimis vel gemitu cotidie in oratione Deo confiteri,
[58] de ipsis malis de cetero emendare.
[59] Desideria carnis non efficere,
[60] voluntatem propriam odire,
[61] praeceptis abbatis in omnibus oboedire, etiam si ipse aliterquod absitagat, memores illud dominicum praeceptum: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.
[62] Non velle dici sanctum antequam sit, sed prius esse quod verius dicatur.
[63] Praecepta Dei factis cotidie adimplere,
[64] castitatem amare,
[65] nullum odire,
[66] zelum non habere,
[67] invidiam non exercere,
[68] contentionem non amare,
[69] elationem fugere.
[70] Et seniores venerare,
[71] iuniores diligere.
[72] In Christi amore pro inimicis orare;
[73] cum discordante ante solis occasum in pacem redire.
[74] Et de Dei misericordia numquam desperare.
[75] Ecce haec sunt instrumenta artis spiritalis. [76] Quae cum fuerint a nobis die noctuque incessabiliter adimpleta et in die iudicii reconsignata, illa merces nobis a Domino recompensabitur quam ipse promisit. [77] Quod oculus non vidit nec auris audivit, quae praeparauit Deus his qui diligunt illum. [78] Officina vero ubi haec omnia diligenter operemur claustra sunt monasterii et stabilitas in congregatione.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License