[1] Diebus autem privatis, matutinorum
sollemnitas ita agatur, [2]
id est, ut sexagesimus sextus psalmus dicatur sine antiphona, subtrahendo
modice, sicut dominica, ut omnes occurrant ad quinquagesimum, qui cum antiphona
dicatur. [3] Post
quem alii duo psalmi dicantur secundum consuetudinem, id est: [4] secunda feria, quintum et
tricesimum quintum; [5]
tertia feria, quadragesimum secundum et quinquagesimum sextum; [6] quarta feria, sexagesimum
tertium et sexagesimum quartum; [7]
quinta feria, octogesimum septimum et octogesimum nonum; [8] sexta feria, septuagesimum
quintum et nonagesimum primum; [9]
sabbatorum autem, centesimum quadragesimum secundum et canticum Deuteronomium
qui dividatur in duas glorias. [10]
Nam ceteris diebus canticum unumquemque die suo ex prophetis sicut psallit
ecclesia Romana dicantur. [11]
Post haec sequantur laudes; deinde lectio una apostoli memoriter recitanda,
responsorium, ambrosianum, versu, canticum de Evangelia, litania et completum
est.
[12] Plane
agenda matutina vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo per
ordinem oratio dominica, omnibus audientibus, dicatur a priore, propter
scandalorum spinas quae oriri solent, [13]
ut conventi per ipsius orationis sponsionem qua dicunt: Dimitte nobis sicut
et nos dimittimus, purgent se ab huiusmodi vitio. [14] Ceteris vero agendis,
ultima pars eius orationis dicatur, ut ab omnibus respondeatur: Sed libera
nos a malo.
|